Lux illuxit (LH614)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Sekvens til Olsok-messen, 1100-t / erkebiskop Eirik Ivarsson    Melodi: Norsk middelalder    Oversettelse: Bernt Støylen 1923
Lux illuxit

1 FLux illuxit lætabunda, / lux illustris, lux iucunda, / lux digna præconio.

AIn solemne gaudium / prorumpat fidelium sincera devotio.

2 FGloriosus hodie Christi martyr gloriæ, / sublimatus solio.

APro æternis brevia / communatavit gaudia, / felici commercio.

3 FInsignis martyris insignis gloria, / dulcis est gaudii dulcis materia.

AInsiste canticis, / mater Ecclesia, / cælesti iubilo, tange cælestia.

4 FInter curas absolutus / rex Olavus constitutus / in regni fastigio,

ASuspirabat in æterna, / prævolabat in superna / mentis desiderio.

5 FChristi tractus in odore, / Christi languens in amore, / vires sumens ex languore, / corde, votis, factis ore, / quem amabat coluit.

AHic nec minis nec timore / mortis fractus nec labore / idolorum ab errore, / multo quidem cum sudore / gentem suam eruit.

6 FTulit ab impia gente ludibria, / minas et odia, poenas, exilia, / sed mente stabili.

AMira constantia devicit omnia, / felix felicia migrans ad gaudia / cum palma nobili.

7 FAnte diem passionis, / ad instantem vim agonis / animatus visionis / divine solatio.

AQuod amabat prægustavit, / prægustatum plus optavit, / plus optatum vendicavit / illustri martyrio.

8 FRex et martyr triumphalis, / tutor noster specialis, / tua proles spiritalis / sit ab huius mundi malis / te tuente libera.

AQuos infestat vis carnalis / corruptela generalis, / pestis potens et letalis / nos sub tuis tutos alis / tua salvet dextera. Amen.