Adoro te devote (LH456)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Thomas Aquinas 1200-t    Melodi: Gregoriansk, 1100 / 1200-t
Adoro te devote

1Doro te devote, / latens Deitas, / quæ sub his figuris / vere latitas: / Tibi se cor meum / totum subjicit, / quia te contemplans totum deficit.

2Visus, tactus, gustus / in te fallitur, / sed auditu solo / tuto creditur: / Credo quidquid dixit / Dei Filius: / Nil hoc verbo veri- / tatis verius.

3In cruce latebat / sola Deitas, / at hic latet simul / et humanitas: / Ambo tamen credens, / atque confitens, / peto quod petivit / latro pœnitens.

4Plagas, sicut Thomas, / non intueor: / Deum tamen meum / te confiteor: / Fac me tibi semper / magis credere, / in te spem habere, / te diligere.

5O memoriale / mortis Domini, / panis vivus vitam / præstans homini, / præsta meæ menti / de te vivere, / et te illi semper / dulce sapere.

6Pie pellicane, / Iesu Domine, / me immundum munda / tuo sanguine, / cuius una stilla / salvum facere / totum mundum quit ab / omni scelere.

7Iesu, quem velatum / nunc aspicio, / oro fiat illud / quod tam sitio: / Ut te revelata / cernens facie, / visu sim beatus / tuæ gloriæ. Amen.