Pange lingua (LH451)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Thomas Aquinas (?) 1200-t    Melodi: Gregoriansk, 1100-t
Pange lingua

1Pange lingua gloriosi / Corporis mysterium, / Sanguinis que pretiosi, / quem in mundi pretium fractus ventris generosi / Rex effudit gentium.

2Nobis datus, nobis natus / ex intacta Virgine / et in mundo conversatus, / sparso verbi semine, / sui moras incolatus / miro clausit ordine.

3In supremæ nocte cœnæ / recumbens cum fratribus, / observata lege plene / cibis in legalibus, / cibum turbæ duodenæ / se dat suis manibus.

4Verbum caro, panem verum / verbo carnem efficit; / fitque sanguis Christi merum. / Etsi sensus deficit, / at firmandum cor sincerum / sola fides sufficit.

5Tantum ergo sacramentum / veneremur cernui, / et antiquum documentum / novo cedat ritui. / Præstet fides supplementum / sensuum defectui.

6Genitori, Genitoque / laus et jubilatio, / salus, honor, virtus quoque / sit et benedictio; / procedenti ab utroque / compar sit laudatio. / Amen.