Rorate coeli (LH353)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Omkved: Jes 45,8. Vers: Jf Jes 64,9-11,5-7; 2.Mos 4,13; Jes 16,1; 40,1a; Åp 22,12; Jes 35,4; Jes 41,14 (Vulgata)    Melodi: Gregoriansk
Rorate coeli

Ant.Rorate cæli desuper, et nubes pluant iustum.

1Ne irascaris Domine, / ne ultra memineris iniquitatis: ecce civitas Sancti facta est deserta: / Sion deserta facta est: Jerusalem desolata est: domus sanctificationis tuæ et gloriæ tuæ, ubi laudaverunt te patres nostri. Ant. Rorate.

2Peccavimus et facti sumus tam quam immundus nos et ceccidimus quasi folium universi: et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerundt nos: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrå. Ant: Rorate

3Vide Domine afflictionem populi tui, et mitte quem missurus es: emitte Agnum dominatorem terræ, de petra deserti, ad montem filiæ Sion: ut auferat ipse iugum captivitatis nostræ. Ant: Rorate.

4Consolamini, consolamini, popule meus: cito veniet salus tua: quare mærore consumeris, quia innovavit te dolor? Salvabo te, noli timere, ego enim sum Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, redemptor tuus. Ant: Rorate.