Tantum ergo (LH454)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Thomas Aquinas (?) 1200-t, Pange lingua gloriosi, v.5-6    Melodi: Gregoriansk, 1100-t
Tantum ergo

1Tantum ergo sacramentum / veneremur cernui, / et antiquum documentum / novo cedat ritui. / Præstet fides supplementum / sensuum defectui.

2Genitori, Genitoque / laus et jubilatio, / salus, honor, virtus quoque / sit et benedictio; / procedenti ab utroque / compar sit laudatio. / Amen.

Til den eukaristiske velsignelse synges deretter:

I påsketiden:

PPanem de cælo præstítisti eis. Alleluia.

AOmne delectaméntum in se habéntem. Alleluia.

POrémus. Deus qui nobis sub sacraménto mirábili Passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, quæsumus: ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

AAmen.