Veni Creator Spiritus (LH507)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Hrabanus Maurus 800-t    Melodi: Gregoriansk
Veni Creator Spiritus

1Veni Creator Spiritus, / mentes tuorum visita: / Imple superna gratia / quæ tu creasti pectora.

2Qui diceris Paraclitus, / altissimi donum Dei, / fons vivus, ignis, caritas, / et spiritalis unctio.

3Tu septiformis munere, / digitus paternæ dexteræ, / tu rite promissum patris, / sermone ditans guttura.

4Accende lumen sensibus, / infunde amorem cordibus, / infirma nostri corporis / virtute firmans perpeti.

5Hostem repellas longius, / pacemque dones protinus: / ductore sic te prævio, / vitemus omne noxium.

6Per te sciamus da Patrem, / noscamus atque Filium, / teque utriusque Spiritum / credamus omni tempore.

7Deo Patri sit gloria. / et Filio, qui a mortuis / surrexit, ac Paraclito, / in sæculorum sæcula. Amen.