Veni Sancte Spíritus (LH509)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Pinsesekvensen, latinsk 1200-t, tilskrevet Stephen Langton    Melodi: Gregoriansk
Veni Sancte Spíritus

1Veni Sancte Spiritus, / et emitte cælitus / lucis tuæ radium

2Veni pater pauperum, / veni dator munerum, / veni lumen cordium

3Consolator optime, / dulcis hospes animæ, / dulce refrigerium

4In labore requies, / in æstu temperies, / in fletu solatium.

5O lux beatissima, / reple cordis intima / tuorum fidelium.

6Sine tuo numine, / nihil est in homine, / nihil est innoxium.

7Lava quod est sordidum, / riga quod est aridum, / sana quod est saucium.

8Flecte quod est rigidum, / fove quod est frigidum, / rege quod est devium.

9Da tuis fidelibus, / in te confidentibus, / sacrum septenarium.

10Da virtutis meritum, / da salutis exitum, / da pereje gaudium. (Amen. Alleluia.)